






|
|

Remax Design Style 1
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana
dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu
atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos
mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent
important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt,
quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque
reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis
cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut
ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
|
|